monumenta.ch > Ambrosius > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 18
Sed non potest quis ante eructare hymnum, nisi didicerit iustitias Dei, et didicerit ab ipso Domino Deo suo. Ideo specialiter hoc David petit, ut eum doceat Deus; audierat enim et cognoverat in spiritu, Quia unus magister est ; et ideo ubique ipsum sibi doctorem fieri postulabat; ut ab ipso disceret iustificationes eius. Quomodo enim cantare potest quis in metu positus, et timore poenarum? Quomodo cantare potest gravium sibi conscius delictorum, nisi prius fiat veniae securus? Denique in posterioribus habes: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena , in qua impugnetur, in qua captivetur in lege peccati, in qua defleat atque deploret suae captivitatis aerumnam?